monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24 > sectio 2 > 26 > sectio 684 > sectio 300 > sectio 525 > sectio 215 > bnfGrec107.729 > sectio 56 > Psalmi, 22 > bsbClm6224.156 > sectio 293 > bnf13013.95 > {i} > 20 > sectio 52 > bmv343.227 > sectio 97 > sectio > 39 > sectio 655 > sectio 612 > 25 > sectio 574 > csg458.182 > sectio 41 > sectio 13 > sectio 395 > sectio 70 > sectio 13 > sectio 5 > uwbM.p.th.q.1a.49 > sectio 508 > sectio > sectio 632 > sectio > csg457.151 > sectio 96 > 44
Beda, De Natura Rerum, XLIII. De Nilo. <<<     >>> XLV. Terrae positio.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLIV. Aquis terram necti. [

VETUS COMMENTARIUS. Refusio Oceani per orbem quartae partis totius terrae.

Zona terrae perusta, quam undique sursum ac deorsum circumfluit Oceanus: qui a suis duabus extremitatibus, oriente scilicet et occidente, in septentrionem et austrum refunditur: qua refusione reumata, id est, ebullitiones maris fieri videntur.

Omnis terra quae colitur a nobis, parva quaedam est insula: quia et singulae de quatuor habitationibus, parvae quaedam efficiuntur insulae, Oceano bis eas ut vides ambiente, ex quo omnia maria orta pro adiacentibus regionibus sumunt sibi nomina. Nam si attendas superficiem nostrae insulae, alteram e contra deorsum potes intelligere: et rursus trans zonam Torridam, debes intelligere superiorem et inferiorem insulam habitabilem.

]


1 Aqua Creator orbem medio ambitu praecinxit, quae ex omni parte in centrum terrae vergeret, et in interiora nitens decidere non posset, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine humore nequiret, nec rursus stare aqua, nisi sustinente terra, mutuo amplexu iungerentur, [A, C, ac.] hac sinus pandente, illa vero permeante totam intra, extra, supra, infra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.233 bnf1615.270 bnf8671.61 bnf11130.81 bnf13013.46 csg248.90 csg250.140 csg251.43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik